

Epistola II ad Corinthos*
Caput 3: Versus 5
Non quod sufficientes.[AUG., lib. 2, contra duasepist. Pelag., c. 8.]Quis non videat prius esse cogitare quamcredere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum. Quanquam et ipsum credere nihil est aliud, quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere.Sed sufficientia.Attendant hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei coeptum, et ex Deo ejus supplementum. Commendat enim gratiam, quae non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita.